- REGIONES
- REGIONESnon modo provinciarum, sed etiam urbium magnarum partes sunt. REGIONES URBIS ROMAE QUATUORDECIM EX PUBLIO VICTORE, SEXTO RUFO, ET ALIIS. 1. Porta Capena; inter Caeliomontanam ad ortum et Aventinum montem ad occasum ac inter Piscinam publicam et viam Appiam; ambitus pedes 12222. habet: inqua templa 4. vici 9. templa Martis, Fortunae, Isidis, et Serapidis. 2. Caeliomotana, magnam Caelii montis partem occupans, (pars enim altera in prima regione est) 12200. pedum: in qua vici 7. templa 4. Tulli et Ostilii cum regia, Bacchi, Fauni, et Claudii. 3. Isis et Serapis Monetae, inter Caelium montem et Exquilias, quarum magnam partem occupabat; pedum 12450. in qua vici 8. templa 2. Serapidis Monetae, et Concordiae: thermae Titi, Traiani, et Philippi Imperatorum, et amphitheatrum Vespasiani. 4. Templum Pacis, et via sacra, quae inde incipit, inter Palatium et Esquilias, pedum 12000. vici 8. templa 9. (praeter Pacis) Solis, Lunae, Telluris, Concordiae, Veneris, Remi, Augusti, Nervae, et Faustinae. 5. Exquilina, magnam partem Exquiliarum occupans, cum monte Viminali, pedum 15900. vici 15. templa 6. Iovis Fagutalis, Iunonis Lucinae, Veneris Erzcinae, Minervae medicae, Silvani, et Aesculapii, regia Servii Tullii; horti Planciani, et Maecenatis; thermae Olympiadis; amphitheatrum Castrense. 6. Alta semita, inter montem Quirinalem, et subiectam vallem ad laevam, pedum 15600. ubi vici 12. templa 13. Salutis, Serapidis, Apollinis, Florae, Veneris, Hortorum Sallustii, Quirini, Minervae Flavianae, Fortunae Seiae, Salutis, Fortunae liberae, Fortunae publicae, Fortunae primigeniae; thermae 2. Diocletiani et Constantini. 7. Via lata, inte collem Hortulorum et Forum Traiani, attingens latus collis Quirinalis ad laevam, et dextrorsum Circum Flaminium, pedum 15600. ibi vici 10. templa 3. Spei, Fortunae, et Quirini, praeter templum Solis et Lunae; fora 2. Suarium, et Archimonium. 8. Forum Romanum, iter Capitolium, Palatinum, et Tiberim, in plano, pedum 12867. ubi rostra populi Romani, vici 12. fora 2. Romanum, et Caesaris Augusti; templa 4. Iani, Vestae, Romuli, et Penatum, praeter templa Iovis optimi maximi et Iulii Caesaris, Carmentae, et Minervae, Nemesis, Saturni, Veneris genitricis, Iunonis maritalis, Augusti, et Larium. 9. Circus Flaminius, maxima omnium, continens quicquid inter montes et Tiberim, excepta Via lata, pedum 30500. in qua vici 30. templa 8. Pantheon, Iovis, Iani, Bruti Callaici Apollinis, Neptuni, D. Antonini, Minervae Chalcidicae, Isidis et Serapidis simul; circi 2. Alexandri, et Flaminius campus Martius, cum obelisco. 10. Palatium, totum montem Palatinum complectens, pedum 20700. ubi vici 7. templa 10. Iovis Statoris, Spei, Apollinis Palatini, Lunae in Palatio ipso, Iovis, Augusti, Quirini apud Lupercal, Iovis purgatoris, Martis deum, et Febris in Palatio; arcus Octavii patris Augusti; Septizonium Severi; colossi 2. Iovis, et Apollinis. 11. Circus Maximus, planitiem continens inter Aventinum montem et Tiberim, ac inter Salinas et Tiberim, pedum 11500. in qua vici 8. templa 4. Mercurii, Castoris, Herculis in foro Boario, et Iani in foro Olitorio; velabra 2. maius in foro Olitorio, et minus. 12. Piscina publica, spatium continenspost circum Maximum ad montis Aventini radices, pedum 12000. ubi vici 12. horti Asiniani; thermae Antonianae; Septizonium vetus. 13. Aventinus, totum Aventinum montem complectens praeter thermas Antonianas, pedum 16200. in ea vici 17. templa 6. Lunae, Dianae, Bonae deae, Libertatis, Iunonis reginae, et Isidis; thermae 2. Varianae, et Traiani; forum pistorium. 14. Transtiberina, quicquidinter Tiberim et vaticanum montem est continens, pedum 33689. ubi vici 23. templa 3. Fortunae fortis, Fortunae liberae, et Apollinis in Vaticano; circus Vaticanus: thermae 2. Septimianae, et Hiemales; Aurelii Imperatoris moles, et sepulchrum Hadriani. ALIAE ROMAE REGIONES POSTEA SUPERIRIBUS ADDITAE: 1. Tabernulae, sic a tabernis, quae ibi erant, dictae. 2. Suburrana, a Suburra, vico reginis 2. in quo meretriceshabitaoant, nominata, usque ad Viminalem collem protensa. 3. Collina,sic a vicina porta appellata. 4. Fasciolae, a qua titulus Ecclesiae olim fuit. 5. Ursi pileati, qui apud portam Esquilinam (ubi nuncsacra aedes S. Biblianae virgini dicata) erat. Ambitus urbis 36. mill. pass. erat, suburbiis Ostiam usque perdurantibus, et domibus usque Ocriculum, tests Ammianô. REGIONES URBIS CONSTANTINOPOLITANAE QUATUORDECIM. 1. In qua domus Placidiae Augustae, domus Marinae, thermae Arcadianae, vici 29. domus 118. porticus duae, balneae privatae 15. pistrina publica 4. privata 15. gradus 4. 2. Incipit ab initio theatri minoris, molli clivô sese attollens, ad mareque praecipitiis descendens. In ea Ecclesia magna et antiqua, senatus, tribunal gradibus purpureis, thermae Yeusippi, theatrum et amphitheatrum, vici 34. domus 98. porticus magnae 4. balneae privatae 13. pistrina privata 4. gradus 4. 3. Plana in superiori parte, altera parte clivo prono ad mare descendens, In ea domus Pulcheriae Augustae, portus novus, porticus subrotunda, tribunal fori Constantini, domus 94. vici 7. porticus magnae 5. balneae privatae 11. pistrina privata 9. 4. Incipit a Milliario aureo, assurgens collibus laeva, dextraque ad planitiem perducta, continens Milliarium aureum, Augusteum, basilicam, nymphaeum, porticum Fanionis, liburnam marmoream, (navalis victoriae monumentum) Ecclesiam St. Mennae martyris, scalam Timasii, domos 475. vicos 32. porticus magnas 4. balneas privatas 7. pistrina privata 5. gradus 7. 5. Obliquior planitie producitur, in qua aedificia continentur. Ibi thermae Honorianae, cisterna Theodosii, thermae Eudociae, pry aneum, strategium, forum Theodosii, obeliscus Thebaeus quadrus, horrea olearia, nymphaeum, horrea Troadensia, et Valentiana, ac Constantiana, portus prosphorianus, scala Chalcedonensis, domus 84. vici 23. porticus magnae 7. balneae privatae 11. pistrina publica 7. privata 2. gradus 9. 6. Modica planitie, ut plurimum in devexo consistens, quae a claro soro Constantini ad Scalam usque, sive traiectum Sycaenum extenditur. Ibi columna purpurea Constantini, et senatus, domus 484. vici 22. porticus magna 1. balneae privatae 9. pistrinum publicum 1. privata 17. gradus 17. 7. Superiore planior, circa mare declivior est, a parte dextra columnae Constantini, usque ad forum Theodosii porticibus extenditur: utrinque habet Ecclesias 3. Irenes, Anastasiae, et S. Pauli, columnam Theodosii cum gradibus, thermas Carosians, domus 711. vicos 55. porticus magnas 6. balneas privatas 12. gradus 16. 8. Ex parte Teuri mare non attingit, angustior, sed longior. continet partem fori Constantini, porticum sinistram Taurum usque ad basilicam Theodosianam, Capitolium, domos 108. vicos 21. porticus maiores 5. balneas privatas 10. pistrina privata 5. gradus 5. 9. Prona tota, in austrum deflexa, mari contermina, continet Ecclesias 2. Coenopolim et Oneneam, horea Alexandrina, domum nobilissimae Arcadiae, thermas Anastasianas, horreum Theodosianum, domos 116. vicos 16. porticus maiores 2. balneas privatas 15. totidem pistrina privata, publica 4. totidem gradus. 10. In aliud urbis latus recedit, a nona platea magna, veluti fluvio, divisa, planior, nec inaequalis, nisi iuxta mare, pari longitudine et latitudine constans. In ea Ecclesia Sancti Acatii, thermae Constantinianae, domus Placidiae, et Eudociae, ac nobilissimae Arcadiae, nymphaeum maius, domus 636. vici 20. porticus maiores 6. privatae, et pistrina 3. privata 16. gradus 12. 11. Spatiosior, et nullâparte mare attingens, partim plana, partim collibusinaequalis. In ea Ecclesia Apostolorum, palatium Facellianum, domus Pulcheriae, bos aereus, cisterna Arcadiana et Modestiana, domus 503. vici 8. porticus maiores 4. balneae privatae 14. pistrinum publicum 1. privata 3. gradus 7. 12. Inter civitatem et portam plana, a latere sinistro, ubi mari terminatur declivis, moenium sublimitate ornata. In ea porta aurea, et porticus Troadensis, forum Theodosii, columna gradibus intus pervia, Moneta, portus Theodosii, domus 363. vici 11. proticus maiores 3. balneae privatae 5. totidem pistrina privata, gradus9. 13. Sicaena dicitur, sinu maris angusto diviso, et montis lateri affixa, navigiis frequentibus. Ibi platea cum planitieinter montes et littora; Ecclesia, thermae, et forum Honorii, theatrum, navale, domus 431. porticus maior 1. balneae privatae 5. pristrina privata 4. publica 1. gradus 8. 14. A reliqua civitate divisa, murô propriô vallatur: situ plana progressis a porta modicum est, sed latere dextrô clivosa usque ad medium plateae; quod est pronum usque ad mare. Continet Ecclesiam, palatium, nymphaeum, thermas, theatrum, lusorium, pontem sublicium, vicos 11. domus 167. porticus maiores 2. balneas privatas 5. pistrinum privatum 1. et publicum 1. gradus 5. Tota urbis longitudo a porta aurea ad mare recta linea est pedum 14076. latitudo 6150. Nonnihil sub Turcis immutata est, 18. mill. pass. ambitu patens.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.